canticum David in commemoratione
Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo
corripias me
quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus
tua
non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non
est pax ossibus meis a facie peccati mei
quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus
grave adgravatae sunt super me
conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie
insipientiae meae
adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens
ambulabam
quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in
carne mea
evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis
mei
Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus
meus a te non est absconditus
cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux
oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt
et vicini mei longe steterunt
et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala
mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non
aperiebam os meum
et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo
redargutiones
te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint
pedes mei super me magnificentur
quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est
semper
quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato
meo
inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati
sunt odientes me mendaciter
et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia
sequebar bonum
ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
festina in auxilium meum Domine salutis meae